[320] EPISTOLA XX.

JUSTUS LIPSIUS

IOH. ESYCHIO.

S.

Salvum, mi ESYCHI, e legatione Danica te redisse, valde mihi gratum. Frueris nunc patria; fruetur illa te, si accipis quae functione, honeste et amice offert. Et accipies si me audies. Hic finis tuorum studiorum esto, prodesse. Tot jam anni consumpti in discendo, legendo & animo optimis artibus implendo: tempus ut ea offeras, & in aliorum usum promas: quorum autem prius, aut potius, quam civium? Itaque vocem patriae tuae audi, pare et ad magnum & altum munus te para. Munus vero magnum & altum, si id aestimas, non a vulgo, sed a sese, DEI minister & interpres eris, edissertor sacri illius divinique verbi:. Vide, te quaeso, ut vita huic muneri par, & ut doctrina: illa proba, isthaec pura: nec separes mihi alteram ab altera: non certe sine gregis tui magna noxa: imo, & tua. Tibicines isti sunt potius, quam ministri, quorum sermo & vox egregie sonat: turbat & sordet vita. Non tu inter eos: quin contra faciendi tibi semper prior cura, quam dicendi. Sed hae & plura per te tibi nota, & impressa olim, exito tandem. De jure assumendo, non temere ego auctor. Quid Theologia dignius? Certe si spectetur ex sua dignitate: quod hodie faciunt pauci, & ideo vilescit. Ut rabulae quidam & latratores inter J. C. sunt: sic inter Theologos, qui caninam facundiam exercent, & nocent potius, quam decent. Incurrunt, perdunt, dissipant: mali discipuli illius, qui omnia factus omnibus, ut servaret omnes, calumniam pro caritate usurpant, dentem pro lingua, & toti in eo, ut litem ex lite serant, ne coëat unquam, & conspiret Christianum hoc corpus. Iidem, quod mirere, in re sua accusatores, judices, testes. Nosti quos carpam, & contra quos probem, & ad quos te vocem. PEZELIUM nonne habes, magnum virum! imitare: qui tales hic splendebunt, & in micanti eo loco. De RANZOVIO illustri sidere ad septentrionem, gaudeo nosse. Revera inter paucos ille vir, qui nobilitati suae magnum decus est pariter & exemplum. Innotuit mihi ejus virtus & doctrina e libris dudum: amor in me, ex literis, quas nuper accepi, benevolentiae plenas. Rescripsi, & spero, accepit. Tu tamen viros aestima, cole: colendus per illos & ab illis. Frater tuus, quod solet esse perseverat, diligens, industrius, probus: facit in studiis & in vita, quod facere liberos meos, esse optem, &c. Salve, mi ESYCHI, & amatum te a nobis, amari, & amandum porro scito. Salutem a me officiose dicito D. Doctori PEZELIO magno vestro, imo unico ornamento. Lugduni Batavorum.